Prima die mensis septimi duplex erat solemnitas, Neomenia et festum Clangoris, vel Tubarum. Unde: Buccinate in Neomenia tuba. In quo buccinabant cornibus pecorinis; quia ea die liberatus est Isaac, ne immolaretur, pecore substituto pro eo. Dicebatur etiam festum Septimorum, vel Sabbatum mensium, quia hic septimus mensis fere totus erat solemnis. Ea die, praeter oblationes Neomeniae, offerebantur in holocaustum vitulus unus, aries unus, agni anniculi septem: hircus pro peccato cum libamentis suis. Traditur quia subintroductum est à Judaeis de cereis, ut per ignem immolationem Isaac paratam, significarent. Item, a modernioribus translati sunt cerei ad decimam diem, quae est pro mortuis forte pro spe resurrectionis.